- NUMERUS Par
- NUMERUS Parmali ominis habitus, apud Romanos; impar, plenus et faustior. Solinus c. 1. Graci singulis annis XI. dies et quadrantem detrabebant, eosque octies multiplicatos in annum nonum refervabant, ut contractus nonagenarius numerus in tres menses, per tricenos dies, scinderetur: qui annô monô restituti efficiebant dies quadringentes quadraginta quatuor, quos embolimos vel Hyperballontas nominabant. Quod cum in initio Romani probâssent, contemplatione parilis numeri neglectum brevi perdiderunt, translata in Sacerdotes intercalandi potestate etc. Sic Ioannes Laurentius Lydus, Παῤ Ἰταλοῖς ὁ δυϊκὸς ἀριθμὸς ἀποφράζεται. Σεκοῦνδον δὲ αὐτὸν, ὁιονεῖ ἐυτυχῆ, πατρίως καλοῦσι κατ᾿ ἐυφημισμὸν, ὡς Εὐμενίδας καὶ Ἀδράςτειαν καὶ Πάρκας κατ᾿ αὐτοὺς τὰς μηδενὸς φειδομένας μοίρας, Apud Italos numerus dualis infaustus haberur. secundum autem illum, quasi felicem, vernaculô sermone appellant; boni ominis ergo, ut Eumenides, et Adrastiam et Parcas, quae nemmi parcunt. Hinc vitabant dicere, ante diem secundum Kalendas aut Idus, sed pro eo dicebant. ante diem, pridie. Graeci, ἔςτω δὲ παράδειγμα, ὥσπερ ὅταν πεμπταῖαι ὦσιν νόνναι, τὴν τρίτην πρὸ τριῶν νοννων, τὴν δὲ τετάρτην πρὸ μιᾶς νόννων, διὰ τὸ ἀποφράζεςθαι τὴν δυάδα. Interim falsum censet Salmas. contemplatione hâc factum esse, ut Romani morem illum intercalandi desererent, quum utique semper parilem numerum in anni sui computatione vitaverint: Statim enim a Numa, qui annum Romuli correxit, unus dies abundavit, aut per imprudentiam, aut eâ superstitione, inquit Censorinus, quâ impar numerus plenus et faustior habebarur; ut ipse Salmas. pluribus docet ad Solin. p. 19. Vide quoque supra Duas. NUMICIUS nunc Rivo di Nemi, Latii fluviolus, ex lacu Nemo effluens, Lavinio proximus labitur, in quo repertum fuit cadaver Aeneae, et in quo Anna soror Didûs se submersit. Virg. Aen. l. 7. v. 150.—— Fontis stagna Numici.Pari modulô Sil. l. 8. v. 179.—— Parvo descendens fonte Numicus.Horatius impari. Sic enim ille, l. 1. Ep. 18. v. 20.Brundusium Numici melior via ducat, an Appî.Eius meminit Tibullus l. 2. El. 5. v. 43.Illic sanctus eris, cum te veneranda NumiciUnda Deum calo miserit indigetem.Virg, ubi supra, v. 797.—— Saerumque NumitiLitus amant. ——— —Hinc via Numicia, Brundusium ducens. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.